Latin
CAPVT II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. Expenditur Varietas Motûs Co. metae, &c. PROPOSITIO I. De obliquitate Motus Cometae. Res potissimùm, in hoc Proteo Uranico, Motus considero. nempe, Helicum, Periodicum, &Rectum. Quorum duo postremi, in unum Spiralem quem Longitudinis, ad distinctionem, vocare placuit, coaluerunt. Et Rectus quidem, sive Motus sursum, vel deorsum; ratione cujus, modò, videri grandior, modò diminutior, concedendus est; tanquam proprius, &connaturalis ipsi Cometae: quidquid Peripatetici, &multi ex Astronomis, communi sensu decepti, opinentur; Motum Periodicum, sive circularem, Cometis, perperam tribuentes. Atque i, motus circularis, quo visus est, in orbem, Cometa ferri, Primi Mobilis impetu circumductus, non fuit suus, nisì merè contingenter; qualis est aliorum Astrorum ErranXXXI. rantium, quo, ab Ortu in Occasum, cientur. Unde factum, quòd, dum Cometa, naturali impetu, rectiline um affectaret motum, sive sursum, seu deorsum; unàque, à Primo Mobili, in contrarium urgeretur; ex duobus istis motibus, uno quidem proprio, alio adventitio, tertius quidam nasceretur motus, nempe, spiralis: &de hoc nobis erit potissimus sermo.