# Legatus uranicus 35

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/35

CAPVT II. Expenditur Varietas Motûs Co. metae, &c. PROPOSITIO I. De obliquitate Motus Cometae. Res potissimùm, in hoc Proteo Uranico, Motus considero. nempe, Helicum, Periodicum, & Rectum. Quorum duo postremi, in unum Spiralem quem Longitudinis, ad distinctionem, vocare placuit, coaluerunt. Et Rectus quidem, sive Motus sursum, vel deorsum; ratione cujus, modò, videri grandior, modò diminutior, concedendus est; tanquam proprius, & connaturalis ipsi Cometae: quidquid Peripatetici, & multi ex Astronomis, communi sensu decepti, opinentur; Motum Periodicum, sive circularem, Cometis, perperam tribuentes. Atque i, motus circularis, quo visus est, in orbem, Cometa ferri, Primi Mobilis impetu circumductus, non fuit suus, nisì merè contingenter; qualis est aliorum Astrorum ErranXXXI. rantium, quo, ab Ortu in Occasum, cientur. Unde factum, quòd, dum Cometa, naturali impetu, rectiline um affectaret motum, sive sursum, seu deorsum; unàque, à Primo Mobili, in contrarium urgeretur; ex duobus istis motibus, uno quidem proprio, alio adventitio, tertius quidam nasceretur motus, nempe, spiralis: & de hoc nobis erit potissimus sermo.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
