# Legatus uranicus 40

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/40

Sed neque mihi, ad confirmandam hanc sententiam, si eâ quidem uti velimus, deest gravissima authoritas. Ioannes Keplerus, Astron: Opt: Cap: 10. Motum Cometae, trajectionibus illis ignitis, (quales sunt; Stellae cadentes, fatui ignes, fulgetra, quae rectâ lineâ, obliquum, ad terram deferuntur) similem esse dixit. Verba ejus recito. Successit hâc viâ leniùs; si quod natura rerum svadet, rectas illis lineas tribuerem quas aequalibus temporibus, ut plurimùm aequaliter traijcerent: solùm initio, & fine paulùm tardiores, & quieti viciniores, ut & caeterae traiectiones solent. & paulò pòst. Ità ille Regiomontani Cometes, in lineâ rectâ, è profundissimo aethere, propter Terram delatus, illamque admoItà ille. dum propinquè praeteriens. In eundem ferè sensum loquitur Ioan: Bapt: Cysatus, de Cometâ Anni 1618. Cap: 3. Prop: 8. dispuXXXVI. sputans; ubi inquit, sibi valdè probabile esse, praeter motum primi Mobilis, Cometam motu rectilineo proprio motum fuisse. quanquam, non satìs hunc motum explicat, vel negligit explicare. Idem tenet Camillus Gloriosus, Lib: 5. Cap: 2. ubi disertè ait; sibi videri, Cometas per amplitudinem aetheris rectâ ambulare. In deliberatione est Galilaeus, cum discipulo suo Guiduccio, cuinam parti subscribant. Quid si (inquiunt) praeter Motum diurnum, alio motu, hoc est rectâ, & perpendiculariter Cometae moveantur? Quid est, quod te suspendit Galilaee? quòd non vis ad veritatem, rectâ, & sinè tergiversatione, ire? Sed age! missis verbis, rem totam, Schemate graphico, expendamus.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
