Latin
PROPOSITIO III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 42
Unproofread scanNot analysed yet
Si per utriusque centrum, tam Stellae, quàm Cometae, ex Terrae centro, rectam duci intelligas; quales sunt, AC. AFN. putabit oculus distare Cometam F. à Stella C. modico illo intervallo, quod est inter C. &N. Rursùm, cogita utrumque motum esse: &Stellam quidem unico primi Mobilis circumductu; Cometam verò, &proprio deorsum, &violento, sive Raptûs in orbem; per lineam spiralem, emensum utrumque hemisphaerium, donec ad lineam rectam redijt, ad punctum G. unde moveri caeperat. Trajectâ deinde, ut priùs, per centra utriusque corporis, lineâ imaginariâ, AGO, AC. existimabit sensus, avulsum esse Cometam à Stellâ C. intervallo CO. majore quàm nuper, est potuerit in linea BC. aequaliter promotus esse. Considera rursum, motione partim propriâ, partim violentâ, circumductum Cometam ex G. ad H. descensum fecisse; quando Stella C. Motu diurnoad idem punctum C. accessit; videbitur adhuc longiùs, quàm heri, &nudiùs tertius, à Stellâ C. avulsus; hoc est, intervallo PC. atque ità putabitur celeriùs ambulâsse, &accelerâsse curriculum. Denique postquam pervenerit ad I, crescet, mirum quantùm, apparens intervallum RC. Idem esto, de alijs Spiralibus periodis, judicium; quae, quantò magìs descenderit Cometes ad Terram, tantò repraesentabunt majora intervallorum incrementa. Donec ijsdem fortassè Spiris, rediens, ascensum moliri incipiat: atque immensùm à nobis avulsus, tandem desinat videri. Quoniam verò, quemadmodum experti sumus, adscensus iste, angulum visorium sic attenuat, ut ejus decrementa, acies non satìs distinguat; facilè sibi persvadet oculus, (qui est multorum error,) lentiùs Cometam ambulare, cùm altum aethera subit, quàm cùm descendit: Segniùs, cùm incipit, &desinit; concitatiùs, &vehementiùs, ferri, cùm promovet in motu.