Latin
PROPOSITIO III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 44
Unproofread scanNot analysed yet
semidiametros terrestres se evolvisse; cùm primùm vix 173. semidiametris à terrae centro abesset. Ad quod non satìs videtur respexisse doctissimus Astronomus. Antonius Pimenta; qui huic nostro Cometae, unam eandemque visus tribuere parallaxim: &eam quidem Solari minorem, hoc est, unius minuti cum dimidio. Non enim potuit ignorare, ex Cometae à terris difformi divergentiâ, etiam parallaxes minui, vel variari; sicut contrà, crescere, ex accessu ad eandem. Iuxta axioma: Quòd illud phaenomenon, quod in eâdem, cum altero altitudine, magìs distat à centro Terrae, minorem habeat parallaxim; majorem, quod minus. Sic Lunam proximam terris novimus, ex maximâ parallaxi; sic Saturnum remotissimum, ex minimâ. Consideretur enim Syntagma nostrum, graFIG: VII. tiâ exempli. in quo, imaginemur Physicum Horizontem, BC. Sitque primùm Cometes in angustiore spirâ, in H. ¢rum Terrae, punctus A. Erit locus visus Cometae, in C. vel F. in imaginario horizonte lineae BC. Sed locus verus, in lineâ, à centro ductâ, in P. adeóque, Parallaxis, P. C. Cogitetur deinde Cometa promotus XXXX. motus per spiras ampliores, &consequenter avulsus ampliùs à Centro Terrae A. Sitque locus ejus visus, G. sive C. Erit locus verus Cometae, in linea, AGO. in loco O. &consequenter, parallaxis OC. minor utique, quàm PC. pars, toto. Et ità de alijs digressionibus ratiocinandum. Mutatur ergò necessariò parallaxis. ex divergentiâ Cometae à terrâ: Sicut vice versâ, mutatâ parallaxi, ejus à centro terrae, divergentia. Sed haec notiora sunt, ut repetantur. Vnde liquet, liberè, &arbitrariè, unam eandemque parallaxim, nostro Cometae, ab Authore dicto tribui.