# Legatus uranicus 46

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/46

PROPOSITIO IV. Afferuntur reliqua Argumenta, quibus persuasi, motum Cometae, spiralem asserimus. Ametsi puto sufficienter ostensum, quid nos ad hanc motûs spiralis fabricam asserendam impulit; juvabit nihilominus quaedam hîc adhuc adjicere, quibus sententiam nostram planè stabiliamus. Et primùm quidem, esto. Quòd, admissâ tali hypothesi, omnis Epicyclorum fabrica ruit: quam olim Tycho Brahe, & cum eo multi, ad salvandos motus, & ad explicandam velocitatem, vel tarditatem Cometarum, finxerunt; quasi verò aliter, nisì per hos circulos, in quibus, more aliorum Planetarum, nunc stationarij, nunc directi, &c. incedant, explicari, & salvari non possint. Secundùm; Quòd hâc unicè ratione, veram & genuinam causam, ut jam insinuavimus, decrementi, & augmenti, sive lucis, sive ipsiusmet corporis Cometici, assignamus; spiralis enim iste flexus, rem totam explicat. TerXXXXII. Tertium; Quòd, cùm talis motus sit proprius corporibus, quae ex halitibus & effluvijs terrenis coalescunt; debeat eodem jure etiam Cometis concedi, qui eâdem prorsus ratione, (nisì quòd fortè materiae nobilitate, distinguuntur, ex halitibus, & effluvio corporum coelestium, in unum confunduntur; ut infrà probabimus, & ante nos advertit Christophorus Brunus, lib.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
