# Legatus uranicus 47

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/47

de novâ Astron: art: 5. pag. 369. ubi sic ferè lego. Valdè probabile; Cometas conflari per quandam condensationem partium aliquarum aurae aethereae; quae quidem condensatio fiat, aut immediatè per Angelos; aut etiam per exhalationes elementares; aut per qualitates occultas planetarum, in tali ac tali concursu, & aspectu cum reliquis astris. Si ergo Cometae sunt, ut ille vult, corpora ex aethere conflata, sive, ut nos, ab astris rejecta & explosa; non video, quare rectilineus ille motus, (qui demum à primi Mobilis rapiditate vitiatus, in spiras desinit) illis concedi non possit. Et his, equidem putem, argumentis persuasum Keplero, ut motum rectilineum illis tribuere non dubitaret. Vide, si placet, ejus Hyperaspim, in fine Append. contra Claramontij AntiTychonem. Dicimus itaque, quantum est ad vim, quâ corpora Cometica ab Astris exploduntur, & rejectantur necessariò dicendum, lineâ rectâ, per aera motum iri. Quoniam verò, (ut diximus, & fusius probabimus infrà) CoXXXXIII.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
