# Legatus uranicus 48

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/48

Cometae in Aethereâ, sive Planetarum regione, ut plurimùm, lationem habent; non possunt non moveri, & rapi, ab eâdem aurâ; quemadmodum & caeteri Planetae, qui (ex sensu aliorum loquor) motu proprio ad Ortum, at motu Raptûs in Occasum feruntur; Unde necesse est tandem, motum illum rectum à circulari violento destrui, & ex utróque, quendam tertium componi, nempe Spiralem, & helicum: atque ità Cometae ad illas partes deferentur, versùs quas, aura aetherea movebitur. Porrò, ille motus, sive in Antecedentia Signorum, sive in Consequentia (quem, ut dixi, proprium Planetis, & contrarium, antiqua vocat Astronomia) ab Occasu in Ortum, non est ipsius aurae; neque enim fieri potest, eandem aëris partem fluidam, in quâ versatur Cometa, moveri simul in Ortum, & simul in Occasum; sunt enim hi duo motus simpliciter contrarij. atque ità debemus ad nostros motus, Spiralem, & Helicum recurrere; ratione quorum, Cometae retardantur, quô minûs motum primi Mobilis possint assequi; vel, ut hic noster, anticipant; dum solùm spiraliter, sine ullâ deviatione feruntur. Quae anticipatio ut diximus, vel potest apparens esse, ut suprà ostendimus; vel realis, quòd trajectio, sive explosio Cometae à corpore planetario, in eandem partem, cum Primo-Mobili serantur. Ità enim praeter motionem & impetum aurae aethereae, ei praeterea accedit impetus ab explosione factus; adeóque duplicatis impulsibus, ad eandem partem XXXXIV. partem motûs, concitatus, necessariò motum aurae aethereae, anticipabit. Quòd si itaque supponamus, Cometas à Sideribus projici, tanquam abortivos partus; (quod quidem mihi est evidens,) vel, ex ipsa aurâ aethereâ, ut volunt multi, & supponere videtur Aristot.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
