# Legatus uranicus 49

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/49

lib: 1. Met: c. 4. Dici poterit, ab ipsis Astris ad ejusmodi motus, puta Declinationis, Latitudinis, Longitud: &c. Cometas animari. Quando igitur iuxta Stellam, sunt verba Philosophi, facta fuerit talis concretio, eâdem necesse est apparere latione, & moveri Cometam, qua quidem fertur Stella. Sive per quandam qualitatis similitudinem cum suo toto; sive, ut nonnullis placet, per quandam Sympathiam magneticam; sicut ferrum urgeri solet in orbem, ad motum circularem Magnetis, quem etiam occultis viribus invitantem, & invisum, pari ceu pedissequum, consequitur gradu. Et de hoc quidem spirali motu satis; ad flexum Cometicae Appendicis transeamus.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
