# Legatus uranicus 52

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/52

Hanc speculationem antequam in Cysatum, vel Cabaeum inciderem, (quòd satis obvia est,) jam olim mihi fabricaveram, eandemque P. Iacobo Rulando, meo, in observando Cometâ, socio indefesso communicaveram. Sed, quia plùs in vestibulo, quàm in recessu, veritaris habere deprehendi; non potui probare. Dubitare enim quis posset, & jure; si corpus Cometae sit Sphaericum? cùm tumultuariò & raptim, ex materiâ Sidereâ, in glomum confundatur: qualem ego revera, hunc nostrum, Telescopio observatum, inveni: non planè cum Sphaerâ convenientem: nè dicam, deformem, & deartuatum; ut ejusmodi regularis Comae, vel nutriendae, vel faciendae, vix idoneam judicem ejus refractionem; quin potiùs quaquaversum nullâ certâ lege solares radios, (si quidem eis ingressum concedamus) dissipatum iri. Qualiter ferè pruna candens, dum follibus asperata, temerè in omne latus scintillas abjicit; vel, dum radij Solis, per rudem, & irregularem crystalli massam, temerè, nullâ certâ lege, se in aëra praecipitant. Adde: quòd in tam vasto corpore, qualem fuisse Cometam nostrum jure suspicamur, aegrè admodùm, talis Solarium radiorum refractio, nedum (ut vult Cysatus) transitus per Cometae cereXXXXVIII. cerebrum, fieri possit. Quòd si enim levissima nubes, totum quandoque Solem nobis aufert, & quos excipit radios, à transitu prohibet; quo pacto poterit ab ijs terebrari tam vastum & propè immensum caput? praesertim, si Cometam ex effluvio sidereo, non usquequaque sincero, coaluisse; (de quo alibi) cogitemus.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
