# Legatus uranicus 53

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/53

Deinde; flexus ille caudae, (de alijs Cometis loquor) non semper Solem respicit; ut bene notavit, solers indagator Siderum Tycho, in Cometâ, Anni 1572. qui Venerem potiùs, quàm Solem respicere visus est. Atque ità non poterit, ut contendunt Cabae us, & Cysatus, ille Caudae flexus, ope radiorun Solarium refractorum, fieri. Accedit, quòd in illo limpidissimo aethere, si quidem ultro, hunc radijs transitum, per corpus Cometae, concederemus, recepti, & diffusi radij, vix ac nè vix quidem, sub sensum caderent: circumfusus enim ille, circùm Cometam aether, tam rarus & tenuis est, ut in eum Solis radij evibrati, terminari, sisti, atque adeò, videri non possint. Quod patet, Sole infra nostrum hemisphaerium absconso, & exinde, caeli Concavum, toto vultu feriente: & cùm sic, universum luce impleat, nihil omnino de ejus radijs, sive luncidâ fasce distinguimus; donec tandem ad Athmosphaeram lux successit, sub initia Ortûs, Occasúsve; ubi crepuscula facit; quae, quoniam reliquo aëre spissior, & densior, eam lucem terminat, & alborem crepusculinum effingit. Porrò XXXXIX. ea comparatio, quam Cysatus affert, de Sole, per angustum foramen, in conclave permisso; parùm idoneè explicat, quod praetendit. Neque enim Caeli fornix, undique a Sole perstrictus, conclave est, tenebris obscurum; quod tamen requiritur, ad transmissi luminis emphasim: Sed neque Cometa, soramine hians, & pertusus est, ut per eum Solis radius indemnis, & integer, radiorum fascem in adversum latus projiciat, ad formandam caudam. Doctissimus Franc: Ferdnandez, lib. 1. Meteor: qu: 4.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
