Latin
PROPOSITIO VI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 55
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. De Materiâ, Figurâ, &Motu Caudae Cometae, in particulari. Olo hîc, aliorum sensa de hoc puncto, vel recensere, vel discutere; satis siquidem de hoc argumento hactenus praestitum à mulCopiosè, more suo, hanc rem pertratis. ctat Ioa: B. Ricciolius, Tom. 2. Alm: de novis Stellis. Cabaeus, Met: Lib. 1. Franciscus Matthaei Fernandez, lib. 1. Met: Franc: Resta. lib. 10. de Met: &multi alij, quos solùm ex nomine novi, neque mihi eorum copia fieri potuit, quòd extra Europam dego. Dico itaque, Materiam hujus Cometae (quid quid sit de alijs) ex halitibus &effluvijs Solaribus in unum corpus temerè confluentibus, &coagulatis, compositam: eo planè modo, quo maculae, sive naevi Solares solent; adeóque caelestis substantiae, fuisse: Sed, ut ità dicam, (verba enim mihi propria desunt) spuriae, rejectitiae, parumque sincerae, cum quâdam opacitate circa medium, ubi materia grossior, nucleum format; &raritare circùm limbos, ubi attenuatur, &deficit in substantiam rariorem. Dices fortasse, novam esse hanc metamorphosim in Caelo. non satìs congruere, cum illo limpidissiLI.