# Legatus uranicus 56

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/56

mo aethere, ejusmodi rejectaneos abortus; non convenire illi purissimae aurae, cum opacâ, & adiaphanâ mole. Denique odisse caelum ejusmodi peregrinas alteritates; Sublunari potiùs, quàm Aethereo mundo proprias. At, haec quidem sunt verba. Non te terreant, Lector, haec monstra; neque aliquid novum me in lucem, vel in Caelum invehere, existimes: multum est, quòd de hoc errore, apertâ veritate, nos docuit, ille saeculi nostri Phoenix, Chris. Schainer, in opere suo, luce dignissimo, quod, Rosam Vrsinam, sive, de Maculis inscripsit. Post hiunc, ingeniosus Galilaeus de Galilaeis Ac deinde, universus Mathematicorum, & Philosophorum torrens, sive in proprijs experientijs, sive in authoritate Patrum solidè fundatus. quibus ego libentissimè subscribo. & Dico. Astra, sive Corpora Caelestia corruptioni, & generationibus, obnoxia esse. Pone Lector praejudicium veteris Astronomiae, quod fortè cum lacte bibisti, & rem penitiùs expende, & ultro nobis subscribes. Certum est nobis, & luce meridianâ clariùs, faculas & naevos, circùm, vel in ipsâ Solis facie, oberrare; certisque dierum periodis, per Solis orbem volui: alios quidem reduces, alios aufugos omninò; quosdam in ipso Solari disco intereuntes, &c. haec quid sunt aliud? quàm projectae à Solis fornace soboles, ceu abortivae, tumultuariò, ut ità dicam, tandem in glomum confluentes LII. entes: modò oblongâ, modò orbiculari, plerumque informi mole, prout res fert, conspicuae. Cabaeus, scrupulosus alioquin in rebus novis; postquam studiosè expendit omnia, fateri debuit, quod res est.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
