# Legatus uranicus 59

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/59

planè ex Sententiâ nostrâ: cui, quòd proprio studio, & experientijs non vulgaribus phaenomenon hoc examinavit, plurimùm (hâc in parte) tribuo: neminem enim, quos equidem viderim, in Cometae indaginem putem tantum incubuisse, atque hunc virum: nihil enim illo accuratiùs. Dicimus proinde, in universum: Materiam Cometarum Caelestium, Planetarum partus esse; &, hujus quidem, de quo agimus, illud ipsum effluvium, aut non dissimile, quod Sol perenni exaestuans incendio, à se certis annorum periodis rejicit. Et haec mihi videtur optima philosophandi ratio. nolumus enim ad Causam primam (quando per principia Physica possumus res commodè explicare) recurrere. Porrò, sic coalescunt isti siderei halitus; ut in medio quidem compactiores, magisque addensati evadant; sensim tamen, cum à nucleo, seu capite abscedunt, infirmentur, & rarescant; tenui quâdam & perspicuâ amplitudine, per aërem diffusi: eo planè modo, quo guttante caelo, Sol radiorum fasces per nubium inanes hiatus promittit, in exitu angustos, mox dissolutos, & ab se leniter divergentes. Cujus rei argumentum esto. Observâsse nos saepissimè; quòd cùm Cometes comam hanc per Stellas LV. las explicaret, (potissimùm autem, dum Asterismum Crateris, subire visus, Stellarum plerasque malè tectas oculo patuisse, & eas quidem liquidiùs, quae à nucleo longiùs semotae erant. Caeterùm, quòd interdum, modò producta, modò contractior appareret; id quidem tribui potest; vel materiae raritati, vel, & hoc vero similius, illuminationi & claritati medij, in quo lationem habuit Cometa. Animadverti enim, tum potissimùm, cùm Luna pleno vultu aërem perstringeret, Cometam contractiore & debiliore comâ sulsisse; breviante Cometae capillitium fulgore Lunari.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
