Latin
PROPOSITIO VI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 63
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de hâc adhuc insra redibit, suo loco, sermo. Hic breviter adverto: primò, quòd materia illa rarior, non aequaliter semper à radijs pervadatur. cujus quidem ratio est, quòd ut plurimùm sit heterogeneae densitatis. Et hinc est, quòd neque perfectam Sectionem conicam faciat, ut solet in umbris à corporibus sphaericis projectis fieri; sed neque etiam in apicem decussatum desinit; &siquidem fortè aliqua sit ejus apparentia, ea, propter enormem distantiam, distingui, &discerni à nobis non potest. Propter quam etiam Solis radios pro parallelis habemus; &duos parietes, quorum perpendicula in centro terrae concurrunt, pro parallelis &aequidistantibus. Adverto deinde, quòd cùm illa extrema capillatura, quae nucleum Cometae ambit, sit sibi ipsi in ra ritate, vel densitate difformis, &varia; fieri, ut Solis radij in illam effusi non aequè omnes eam pervadant; hanc quidem facilè; aliam aegrè, prout res fert. Vbi enim major materiae constipatio, illic major repugnantia sive resistentia: ubi minor, facilior &expeditior transitus. Hinc factum aliquando, quòd quidam, in heLIX. hemicyclum rotundarentur: alij, dissiparentur in fascem: alij, tenuarentur in jaculum, quales fuisse lego, alios, tot Principum &Regum funeribus insamem, tot cladibus, Orbi praesertim Europaeo illatis, formidandum, Anni 1618. nimirum materiae difformitas, metamorphoses istas in Cometis facit: quam, quòd fortè non satìs expendit Tycho, Keplerus, Fromondus Ricciolius, &ipse adeò Cabaeus, ceu desperatâ re, coacti sunt ad naturae Secretioris genium provocare.