# Legatus uranicus 65

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/65

metae illuminatum, ad quem Solis radij directi, quod penetrare non valent, innoxium relinquunt, vel denique (quod jam aliàs insinuavimus) lucem istam esse ipsius substantiae rarioris, & dissipatae, Cometae, ex natura sua igneae, minùs tamen quàm ipsum Corpus, seu nucleus: qui quòd densior est, & compactior, magìs de igne recipit. Atque adeò vehementiùs effulget. Et hujus quidem rei argumentum esto; quòd quantò magìs vicina est nucleo, tantò clariùs effulget & contrà, quò magìs ab eo abscedit, tantò debilior evadit. Hinc non malè Beda, Cometas definiens, dixit, esse Stellas flammis crinitas. Innuens caudas Cometarum proprio igne lucere, nisì quòd tenuiùs lucent, propter luminis in materiâ rariore imbecillitatem. Non possum reprobare in totum definitionem Cometae, quam D. Antonius Pimenta, Gram: 2. affert, apud quem sic lego. Cometa, inquit, est effluvium Solis, vel Lunae, aut alterius astri, vel aliquorum simul, ità densatum, & opacatum; ut lumen Solis sicut Stella ali qua, possit ad nos remittere; per quod aliquando transiens lux Solis partes effluvij rariores, ità illuminet, ut videatur Stella crinita, caudata, aut alterius figurae, &c. Concedo enim libenter, Cometas ex effluvijs astrorum originem trahere, ipsósque lumen ad nos permittere, &c. at non possum assentiri, ut alibi jam ostendi, lucem Solis per Cometam se penetrare posse, ut partes à tergo rariores illuminare valeat, quae eum demum crinitum vel LXI. vel capillatum faciant. Sed dicendum est, hoc, quod Caudam vel barbam vocamus, esse ipsas partes rariores Cometae, vel ex se lucidas, vel à radijs obliquè per Substantiam tenuiorem trajectis, & refractis illuminatas. Non placet Cornelij Gemmae explicatio, Cap: 82. de Astrolab. allata; ubi asserit, lucem illam caudae albicantis esse ignem à Sole in Capite Cometae productum, & actione violentâ Solis in directum per corpus Cometae trajectum, & propagatum. Quis enim sibi persuadeat Solem tanto impetu in Cometam invadere, ut ad 95928. leucas, (ex nostra interim hypo thesi) ne dum ad 582685. ut vult D. Ant: Pimenta ignem illum, comae faciendae, extrudere possit. LXII.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
