Latin
CAPVT III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 67
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De loco hujus Cometae in Universo. PROPOSITIO I. Quibus argumentis probari possit plerosvel omnes Cometas, Caelestes que, esse. Rgumentaquibus Cometas, vel omnes, vel plerosque eorum, caelestes fuisse, suaderi communiter solet, sunt ParallaAxes; quorum beneficio evidenter cycolligi solet, corpus aliquod, sive phaenomenon in aëre, vel aethere susper um, eò terrae vel caelo vicinius esse, quò majorem vel munorem causaverit aspectûs varietatem. Haec porrò parallaxis, duplici viâ capi solet: prior, ex uno eodemque loco accepta. Altera, ex duobus, notabiliter situ, seu intervallo inter se differentibus. Sed haec notiora sunt; quàm ut repetantur. Totus igitur difficultatis cardo in eo vertitur, si quidem velimus Cometam caelo inserere, ut ostendamus eum habere parallaxim Lunâ minorem. Sed hoc opus hic labor, hic LXIII. hic, hîc Rhodus, ut ajunt, hic saltus. Tam intricata, tam difficilis &scrupulosa res est, exacta, &accurata parallaxeos observatio, de minutis enim, quandoque de uno, agitur, ut Cometam, supra, vel infra Lunam Postquam improbo labore in hoc argustatuamus. mentum incubuit Tycho, saeculi nostri Atlas, ratus, imò conscius ipse sibi, Cometas, Annorum 1577. 1580. 1585. in aetherea regione, multis supra Lunam distantes parasangis, ambulâsse; habuit, qui eum pseudometriae, &vitiosae parallaxeos argueret, Claramontium.