# Legatus uranicus 69

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/69

Vide, toties â nobis nominatum, Tychonem Brahaeum, loannem Keplerum, Camillum Gloriosum, Longomontanum, Rotmannum Ericium Puteanum; Snellium, Antonium Santutium, Antonium Pimenta; Christophorum Borrum, loa: Bap: Cysatum de Cometâ Anni 1618. bene meritum; &, quem primo loco nominare debueram, Athanasium Kircher, amicum nostrum, in Arte Mag: Lucis & Vmb: lib: I. par: I. cap: 1. qui omnes, pro coelestibus Cometis subscribunt; in quorum sententiam pedibus manibusque imus. Alia argumenta, quibus suaderi solet, Cometas caelestes esse, atque adeo supra Lunam in aetherea regione statui debere: vide apud eosdem Authores; nos, quae magis ad rem praesentem faciunt, delibabimus, & aliqua de nostro adjiciemus. Et primum quidem, quod communiter affertur, est: Regularitas motûs; quaedámque cum reliquorum astrorum motionibus similitudo; quae in sublunaribus phaenomenis desideratur: quibus nihil variabiliLXV. bilius, nihil inconstantius; utpote, quae nullâ regulâ, nullâ certâ lege, aurâ mutabiliora, quaquaversum aguntur. Hoc argumento usus est Tycho, cum multis alijs, & nobis non omnino displicet.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
