# Legatus uranicus 70

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/70

Secundum, non minus efficax, adduci solet, à ratione influxuum & effectuum Cometarum. Hoc Argumento usus est doctissimus Fran: Fernandez. Exa perimur enim post exortos Cometas, varias in Mundo sublunari vicissitudines. Puta: fames, pestes, aegritudines; &, de hoc quidem nostro, satis oculis patet, & nos, nostro damno, hîc experimur. Bella, mortes Principum, & Regum Aquarum penuriam, terrae convulsiones, &c. nolo per exempla ire, quibus pleni sunt libri. Proprium autem est sic influere solum corporibus caelestibus. Ergo Cometae sunt de natura caelesti. Huc adduci potest D. Damascenus; qui, lib: 2. de Fide Ort: cap: 7. inquit: Gignuntnr autem & frequenter Cometae, & signa quaedam interituum Regum qui quidem non sunt ex ijs astris, quae ab rerum initio facta sunt, sed divinâ iussione, oportuno tempore constituuntur, atque rursus dissolvuntur. Tertium Argumentum, & meâ quidem opinione, satìs efficax, peti solet à duratione Cometarum. Quòd si enim Cometae elementares essent, non possent tanto tempore durare; impressiones enim meteorologicae (quod quidem quotidianâ patet experientiâ) quod sunt mixta imperfecta, ac promde facilè separabilia, LXVI. lia, perseverare per multum tempus non possunt.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
