# Legatus uranicus 74

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/74

min:) 116971. ad quartum; prodibit distantia Cometae à centro terrae, 3550. Unde subducta ex CE. semidiametro CF. restabunt à superficie terrae, ad punctum concursûs E. mill: Ital: 515. nempe, FE. Dico quòd haec altitudo praecisè requiratur & sufficiat, ut Cometa constitutus in altitudine E. ab utrisque videri possit. Nempe, ab Ulyssiponensibus in A. & à commorantibus in parallelo Fluminis lanuarij, B. constat autem visum fuisse, quasi eodem tempore ab utrisque, & quidem super horizonte elevatum, altior ergo adhuc fuerit, quàm 515. mill: Ital. Sed quaeres, quanta debeat esse Cometae altitudo ut ab utrisque videri possit, in Elevatione graduum 30. super utroque horizonte? Consideretur idem diagramLXX. gramma. Sitque angulus Cometae elevati super horizonte alterutro, EBG. Data sunt. Ang. EBG. gr. 30. ex hypothesi. Ang: EGB. gr. 28. 45. min: colligitur, ex antec: Latus, EB. 1841. mill: Ital: ex anteced: Ergo si fiat, ut Sinus (ang: EGB. gr. 28. 45. m.)

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
