Latin
CAPVT III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 76
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si dicas, Cometam super horizonte physico eâ lentitudine progredi, ut duodecim (circiter) horas impleat, donec eum ab Ortu in Occasum eundo metitur; atque ità salvari posse, adhuc ejus cum Terra viciniam; bene quidem: at rogo: cum reliqua circuli portio quae latet, relinquatur longè amplior, ut patet, &suprà ostendimus, eâ quae videtur: &si Cometa tam plumbeo graditur pede; quot horas opus habebit, ut eam circuli rationem permeet, donec iterum ad nos revertatur? certè plurimas; cùm tamen experientiâ. saltem de hoc nostro, constet, eum ijsdem ferè horis, abire, &redire, totámque periodum, 24. horarum intervallo aliquoties percurrisse: Nisì dicas; ex testudine diurnâ, Aquilam factum: Sed, ego non admitto ejusmodi nugaces metamorphoses. Sextum argumentum desumitur, à mole, seu materiae amplitudine. Neque enim satis possumus animo comprehendere, quo pacto, ex utero terreno tam vasta, &portentosa exhalationum moles, ipsâ adeò terrâ, major) elici possit; cum ea praesertim opacitate; quae non modo sufficiens sit Solis radios terminare, sed &reliquos ultra se, immensos Stellarum globos, sui interventu, nobis eripere: denique, ad menses integros, sovendo igni, tam liberaliter pabulum sufficere. SeLXXII. Septimum argumentum ex hypothesi dubia procedit. Et est. quòd, si ut quidam volunt, Cometae à Sole lumen accipiunt, ut Luna, &reliqui Planetae; Si eos, infra Lunam detrudamus, fieri aliquando posse, vel potuisse, ut in umbram Terrae ingressi, vel plane videri desinerent; vel, aliquâ sui parte absconsi, latuissent; (ut bene advertit Appianus, in suo Astronom: Caesareo, secunda parte) quod tamen hactenus à ne mine, quod sciatur, fuit observatum, vel animadversum. Claudo hanc Propositionem Tychonis verbis, Tom: 2. ubi, de Cometa anni 1577. sic lego. Concurrentibus tot rationibus, &indicijs, manifestum evadit, ipsius locum, &cursum, in caelestis mundi immensa capacitate, &minimè in sublunari, &elementari orbe extitisse, satis evidenter comprobatur. Quod ipsum de Cometa nostro, expensis propiùs motivis, probabiliter, ne dicam evidenter, argui posse, ostendere breviter conabimur.