# Legatus uranicus 76

Valentin Stansel, Legatus uranicus, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/76

Quod si dicas, Cometam super horizonte physico eâ lentitudine progredi, ut duodecim (circiter) horas impleat, donec eum ab Ortu in Occasum eundo metitur; atque ità salvari posse, adhuc ejus cum Terra viciniam; bene quidem: at rogo: cum reliqua circuli portio quae latet, relinquatur longè amplior, ut patet, & suprà ostendimus, eâ quae videtur: & si Cometa tam plumbeo graditur pede; quot horas opus habebit, ut eam circuli rationem permeet, donec iterum ad nos revertatur? certè plurimas; cùm tamen experientiâ. saltem de hoc nostro, constet, eum ijsdem ferè horis, abire, & redire, totámque periodum, 24. horarum intervallo aliquoties percurrisse: Nisì dicas; ex testudine diurnâ, Aquilam factum: Sed, ego non admitto ejusmodi nugaces metamorphoses. Sextum argumentum desumitur, à mole, seu materiae amplitudine. Neque enim satis possumus animo comprehendere, quo pacto, ex utero terreno tam vasta, & portentosa exhalationum moles, ipsâ adeò terrâ, major) elici possit; cum ea praesertim opacitate; quae non modo sufficiens sit Solis radios terminare, sed & reliquos ultra se, immensos Stellarum globos, sui interventu, nobis eripere: denique, ad menses integros, sovendo igni, tam liberaliter pabulum sufficere. SeLXXII. Septimum argumentum ex hypothesi dubia procedit. Et est. quòd, si ut quidam volunt, Cometae à Sole lumen accipiunt, ut Luna, & reliqui Planetae; Si eos, infra Lunam detrudamus, fieri aliquando posse, vel potuisse, ut in umbram Terrae ingressi, vel plane videri desinerent; vel, aliquâ sui parte absconsi, latuissent; (ut bene advertit Appianus, in suo Astronom: Caesareo, secunda parte) quod tamen hactenus à ne mine, quod sciatur, fuit observatum, vel animadversum. Claudo hanc Propositionem Tychonis verbis, Tom: 2. ubi, de Cometa anni 1577. sic lego. Concurrentibus tot rationibus, & indicijs, manifestum evadit, ipsius locum, & cursum, in caelestis mundi immensa capacitate, & minimè in sublunari, & elementari orbe extitisse, satis evidenter comprobatur. Quod ipsum de Cometa nostro, expensis propiùs motivis, probabiliter, ne dicam evidenter, argui posse, ostendere breviter conabimur.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
