Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 83
Unproofread scanNot analysed yet
Vel, concedat, Declinationem, quam ille veram dicit, non fuisse nisì apparentem, quales esse nostras profitemur. Hic praeterea ex ejus observatione colligo, quam Die 14. Decembris, horâ 5. matutinâ, fecit; ubi ait, sumpsisse de Cometâ altitudinem in meridiano gr. 3. 7. m 25. S. &ex parallaxi quam ei dat, nempe, unius minuti cum dimidio; vel irrepsisse aliquod mendum in numeros; vel non rectè asseri, per suam doctrinam, Cometae distantiam à terra, semid. 2266. longè enim major evincitur. quòd si quidem illi duo minuta concedamus, adhuc superabit, quam ei Author praescripsit, metam; erit enim, subducto calculo; 49207. semidiametrorum terrae: quod est, Cometam extra firmamenti cancellos protrudere. Quid ad hoc dicere Claramontius? qui nequidem in Caelo Lunae, Cometas esse, est passus. Sed, age! nunc ad rem nostram; videamus, si quid possumus per parallaxes, de Cometa nostro, vero simile concludere. Certum est apud Astronomos illud LXXIX.