# Legatus uranicus 83

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/83

Vel, concedat, Declinationem, quam ille veram dicit, non fuisse nisì apparentem, quales esse nostras profitemur. Hic praeterea ex ejus observatione colligo, quam Die 14. Decembris, horâ 5. matutinâ, fecit; ubi ait, sumpsisse de Cometâ altitudinem in meridiano gr. 3. 7.m 25. S. & ex parallaxi quam ei dat, nempe, unius minuti cum dimidio; vel irrepsisse aliquod mendum in numeros; vel non rectè asseri, per suam doctrinam, Cometae distantiam à terra, semid. 2266. longè enim major evincitur. quòd si quidem illi duo minuta concedamus, adhuc superabit, quam ei Author praescripsit, metam; erit enim, subducto calculo; 49207. semidiametrorum terrae: quod est, Cometam extra firmamenti cancellos protrudere. Quid ad hoc dicere Claramontius? qui nequidem in Caelo Lunae, Cometas esse, est passus. Sed, age! nunc ad rem nostram; videamus, si quid possumus per parallaxes, de Cometa nostro, vero simile concludere. Certum est apud Astronomos illud LXXIX.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
