# Legatus uranicus 84

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/84

illud corpus, sive phaenomenon, à terrâ magìs distare, quod, in eâdem altitudine cum alio, minorem, illud minùs, quòd majorem patitur parallaxim. Hinc Luna, terris proximior asseritur; quòd, in eâdem altitudine v. g. cum Mercurio, vel cum Sole, majorem parallaxim habere deprehenditur, Mercuriali, vel Solari: & contrà, Mercurius, & Sol, longius abesse; quòd Lunâ parallaxim habeant minorem. Unde, ut Cometae probentur suprà, vel infrà Lunam; ostendendum est, eos, majorem vel minorem parallaxim habere, lunari. Est autem Lunae parallaxis, ut communiùs volunt, cùm remotior à Terrâ, gr. 0. 53. m. cùm propior, unius gradûs & ampliùs minutorum trium, ut vult Bullialdus. Ergo si ostenderimus, parallaxim nostri Cometae, Lunari, vel Mercuriali minorem; insallibiliter arguimus, eum supra Lunam, & supra Mercurium debuisse esse. Sit itaque diagramma, in quo rem volumus demonstrare, sequens. Die 14. Decembris, horâ 5. 16. mane, observatus est ab Antonio Pimenta, Cometa in Circulo Meridiano supra stellam, (quam extremum pedem Corvi, ipsi Hydrae comunem, vocamus) gra: 30. 7. m. 25.5. super horizonte Ulyssiponensi elevatus. Cujus Polus FIG. NVattollitur, gr. 38. 39. & consequenter, Aequinoctialis plani elevatio, erit gr. 51. 21. Distabatque stella in Austrum, (juxta calc: Tychonis) ab Aequatore grad. LXXX. 21. 9. m. hoc supposito. Auferatur distantia Cometae à declinatione stellae, & habebitur declinatio apparens Cometae; nempe, gr. 20. 50. m. 35. s. quam si addas altitudini Cometae, quae fuit, gr. 30. 7. m. 25. S. prodibit summa, grad. 50. 58. minor utique altitudine verâ quae est, ut diximus, gr. 51. 21. Eritque differentia inter utramque, gr. O. 23. Nimirum, parallaxis, quae desiderabatur; utique minor Lunari. Hanc si demum addas loco Cometae viso, habebis locum verum Cometae; altum super horizonte gr. 30. 30. m. 25. 5.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
