# Legatus uranicus 85

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/85

Aliam observationem secit dictus author, die 27. Decemb: reperitque culminare Cometam in meridiano Olyssiponensi, cùm stella, quàm Ptolomaeus sextam vocat: Tycho, praecedentem Clypei; moderni splendidam, ex his quae sunt in labaro Navis ArgoPorrò altitudo visa Cometae, fuit gr. 23. 42. m. distantia à dicta stella gr. 2. 9. m. Altitudo stellae, gr. 25. 51. atque ità, inferior visus, ipsâ stellâ. Est autem declinatio dictae Stellae, grad: 25. 56. m. juxta Clavium, & consequenter. Cometae, gr. 2825.m. quam, si altitudini acceptae addas; habebis gr. 51.47.m. nempe altitudinem Aequatoris apparentem, verâ majorem. Differentia inter utramque; hoc est, gr. 0. 26. m. erit parallaxis quaesita; atque adeò locus verus; per adjectionem illius, ad apparentem. Hoc est graduum 24. 8. m. Et ità de alijs parallaxibus deinceps discurrendum erit. Nunc LXXXI Nunc ex parallaxe priore, Cometae à Terra distantiam eliciamus. Ad hoc enim unicè parallaxeos inventio deseruit. Sunt autem data: Angul. ACB. gr. 0. 23. m. Latus AB. mill: Ital. 3035. Ex his, si fiat, ut sinus (ang. ACB.) 667. ad AB. 3035. ità Sinus (ang. B. A. C.) 86485. ad aliud; prodibit latus BC.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
