Latin
PROPOSITIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 90
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo in triangulo rectangulo, PLG. anguli omnes, &latus PL. noti sunt. (pono enim PL. in opinione antiquorum, 860. mill: Germanicorum) invenitur necessariò, per Can: Triangul: latus LG. hoc est, distantia Cometae à centro terrae, ex qua si subducas semidiametrum, in milliaribus notam: habebitur distantia Cometae à superficie terrae, quam inquirimus. Fiat enim ut Sin. Totus ad Secantem anguli PL G. ita PL. cognita in milliaribus, ad aliud; prodibit LG. hoc est distantia Cometae à centro terrae quaesita. Ordo terminorum. Sec: ang: PLG. Semidiam: Mill: GerSin. Tot: Quod est intervallum Cometae, à centro terrae distantis. Utique longè minus distantiâ Lunae milliaribus Germanicis 28380. â terra dissitae. Multiplicando enim semidiametrum terrae, 860. per 33. semidiametros (quoties vult Clavius) proposita veniet summa. Calculo autem nostro, qui Semidiametro terLXXXVII. terrae damus 1416. Leucas; &distantiae concavi caeli Lunae, à centro terrae, 33. (cum Clavio) Semidiametros; invenitur Cometae altitudo, 24225. levcarum Hispanicarum; quarum Lunae Concavum, est 46728. Unde patet, Cometam (caeteris paribus) die 29. Decembris, infra Lunam suturum fuisse. Ordo terminorum. LG. Sin: total. Sec: ang: PLG. PL.