# Legatus uranicus 90

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/90

Quoniam ergo in triangulo rectangulo, PLG. anguli omnes, & latus PL. noti sunt. (pono enim PL. in opinione antiquorum, 860. mill: Germanicorum) invenitur necessariò, per Can: Triangul: latus LG. hoc est, distantia Cometae à centro terrae, ex qua si subducas semidiametrum, in milliaribus notam: habebitur distantia Cometae à superficie terrae, quam inquirimus. Fiat enim ut Sin. Totus ad Secantem anguli PL G. ita PL. cognita in milliaribus, ad aliud; prodibit LG. hoc est distantia Cometae à centro terrae quaesita. Ordo terminorum. Sec: ang: PLG. Semidiam: Mill: GerSin. Tot: Quod est intervallum Cometae, à centro terrae distantis. Utique longè minus distantiâ Lunae milliaribus Germanicis 28380. â terra dissitae. Multiplicando enim semidiametrum terrae, 860. per 33. semidiametros (quoties vult Clavius) proposita veniet summa. Calculo autem nostro, qui Semidiametro terLXXXVII. terrae damus 1416. Leucas; & distantiae concavi caeli Lunae, à centro terrae, 33. (cum Clavio) Semidiametros; invenitur Cometae altitudo, 24225. levcarum Hispanicarum; quarum Lunae Concavum, est 46728. Unde patet, Cometam (caeteris paribus) die 29. Decembris, infra Lunam suturum fuisse. Ordo terminorum. LG. Sin: total. Sec: ang: PLG. PL.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
