Latin
PROPOSITIO III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 94
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Quomodo parallaxis Cometae, &ex hâc, ejus à Terrâ Distantia investiganda sit. PROBLEMA Quo pacto, per duas Observationes, sub lineâ Aequinoctiali, &eodem loci factas, parallaxim Cometae indagare debeas? Sto Primum Mobile, extimus circulus ABFIG: XIII CD. Interior, orbita ipsius Cometae. Intimus, globus terrae, cujus centrum L. vertex loci B. locus observationis, in P. horae observationum 8. &11. Supponamus itaque, Cometam horâ 8. esse cum stella aliqua in meridiano; ipsum quidem in E. stellam verò in B. Deinde, horâ I1. VIderi Cometam in N. &stellam in O. propinquiorem vertici. Atque itâ, à stella avulsum esse intervallo ON. Sitque complementum altitudinis stellae horâ 11. grad: 45. tot enim gradus trihorio, motu Primi Mobilis confecit. Et sit complementum altitudinis Cometae, eodem trihorio, gr. 45. 20. m. Erit locus verus Cometae, in O. &locus visus, in N. &consequenter arcus ON. sive OC. parallaxis Cometae. Est autem angulus BLO. notus; quia notus est arcus BO. Sed XCL Sed etiam angulus OGN; sive OLC. sive LGP. notus. (nimirùm, excenssus, quo arcus BON. superat arcum BO. hoc est. 20. m.) ergo &tertius LPG. notus erit. Est autem &LP. in milliaribus nota; totum ergo triangulum PLG. adeóque Distantia Cometae à cenfro terrae, per ipsam LG. agnitam.