# Legatus uranicus 94

Valentin Stansel, Legatus uranicus, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/legatus-uranicus/94

PROPOSITIO III. Quomodo parallaxis Cometae, & ex hâc, ejus à Terrâ Distantia investiganda sit. PROBLEMA Quo pacto, per duas Observationes, sub lineâ Aequinoctiali, & eodem loci factas, parallaxim Cometae indagare debeas? Sto Primum Mobile, extimus circulus ABFIG:XIII CD. Interior, orbita ipsius Cometae. Intimus, globus terrae, cujus centrum L. vertex loci B. locus observationis, in P. horae observationum 8. & 11. Supponamus itaque, Cometam horâ 8. esse cum stella aliqua in meridiano; ipsum quidem in E. stellam verò in B. Deinde, horâ I1. VIderi Cometam in N. & stellam in O. propinquiorem vertici. Atque itâ, à stella avulsum esse intervallo ON. Sitque complementum altitudinis stellae horâ 11. grad: 45. tot enim gradus trihorio, motu Primi Mobilis confecit. Et sit complementum altitudinis Cometae, eodem trihorio, gr. 45. 20. m. Erit locus verus Cometae, in O. & locus visus, in N. & consequenter arcus ON. sive OC. parallaxis Cometae. Est autem angulus BLO. notus; quia notus est arcus BO. Sed XCL Sed etiam angulus OGN; sive OLC. sive LGP. notus. (nimirùm, excenssus, quo arcus BON. superat arcum BO. hoc est. 20. m.) ergo & tertius LPG. notus erit. Est autem & LP. in milliaribus nota; totum ergo triangulum PLG. adeóque Distantia Cometae à cenfro terrae, per ipsam LG. agnitam.

---

Valentin Stansel, Legatus uranicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Legatus_uranicus.
