Latin
CAPVT V
Valentin Stansel, Legatus uranicus 98
Unproofread scanNot analysed yet
Cognitâ nuclei, seu capitis Cometae verâ Diametro; non est difficile de ejus circumferentia, superficie, totáque mole statuere. Et circumferentia quidem (suppono rotundam) 515) leucas proximè dabit. Supeficies verò convexa, in mensuris quadratis, 84530. Porrò, soliditas; in levcis cubicis leucarum erit. PROPOSITIO II. Definitur Magnitudo Caudae Cometicae. E longitudine capillitij Cometici, vix certi aliquid statui potest, propter ejus inconstanE tem phasim, de qua jam suprà egimus. Caeterum, ad sensum, ut plurimùm ad 16. gradus pertinuit. Hinc, positâ illius distantiâ à centro terrae 192685. leucarum, qualem proximè (ex hypothesi, xcv. thesi, deduximus; proveniet appendicis longitudo in leucis. 55252. circiter. Porrò; corpulentiam cylindricam invenies, si diometrum Cometae, veram, (quam suppono esse diametrum basis columnaris caudae) per se ipsam multiplicatam, in longitudinem caudae duxeris: tunc enim prodibit columna quadrata circumscriptilis pyramidi: deinde si fiat, ut 14. ad I1.