# Uranophilus caelestis peregrinus 167.1-3

Valentin Stansel, Uranophilus caelestis peregrinus, 167.1 to 167.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/uranophilus-caelestis-peregrinus/167.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/uranophilus-caelestis-peregrinus/167.1

Quod si enim Stellae fixae non omnes haerent in concava Caeli superficie; sed aliae introrsum ad Caeli grossitiem abscedunt; aliaeque aliis depressiores, vel sublimiores sunt: quaedam etiam non totae patent, utpote à tergo antecedentium sitae, & occultatae; si Caelum solidum durumque admittamus; vel plurimas earum propter Caeli grossitiem abscondi necesse erit, vel ipsum Caelum foraminibus interpolari, ut videri possint. O formolam Caeli domum, tot fotaminibus hiantem! ô Argum, male deartuatum & hiulcum? At enim forte mihi objcies: Si Stellae in grossitie Caeli haerent, una post alteram; poterit earum distantia, parallaxium beneficio, haberiznemo autem rem hanc expertus: frustra ergo eas in illam profunditatem rejicimus. Ad hoc tibi respondeo; Avulsionem illam Stellarum à nobis, tam enormem & immensam esse, ut omnem planè diversitatem aspectus excludat. Quod sienim parallaves ultra Saturnum non habentur, quantò minùs eas poterimus deprehendere in Stellis fixis? Non ampliùs inhaereo huic argumento. Chrysostomi authoritas pro mea lententia robur dictis meis addit: sic enim leges apud hunc S. Patrem. Posuit eas infirmamento Cali, inquit, Quid est, Posuit? Numquid quasi diceret aliquis. Fixit? Abfit. Quid igitur est. Posuit? Id est, Imperavit, ut ipsa essent in Caelo. Etenim hoc ex processu Soripturae licebit videre: quia alibi aicit, Posuit Deus Adam in Paradiso; non quod infixit eum Paradiso, sed quod praecepit ut esset in Paradiso: similiter & de Stellis quispiam dixerit, quod imperavit eis, ut sint in Firmamento Caeli, & suum lumen super Terram immittant. Hom. 6. Liquidum ergo Caelum & tenue est, in quo Sidera posita, & non infixa, ab Angelis circumaguntur. URANOPHILUS. Mira narras, ô Urania, & planè mihi nova: sed tamen tam vera & conformia rationi, ut pudeat non credere. Vereor tamen, ut omnes in tuam eant sententiam; ii praesertim, qui cum lacte Antiquorum dogmata hauserunt. Ex quae materia Age nunc, ô Musa, antequam ad alia veniamus, mihi narra, ex qua materia corpora Stellae fixa ista lucidissima compacta vel formata sint?

---

Valentin Stansel, Uranophilus caelestis peregrinus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranophilus_caelestis_peregrinus.
