# Uranophilus caelestis peregrinus 175-2

Valentin Stansel, Uranophilus caelestis peregrinus, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valentin-stansel/uranophilus-caelestis-peregrinus/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valentin-stansel/uranophilus-caelestis-peregrinus/175-2

Haec porrò cùm referret Urania, singulas digito designabat, ut firmiùs deinceps animo haererent; possemque, cùm in Tusculum rediissem, ipsas nosse & oculis explorare. Quia verò intelligebat me de aliis etiam, quae tunc infra Horizontem Saturni latebant, Sideribus, velle audire; repente in obversam globi Saturnici plagam me sustulit, reliqua etiam quae supererant Sidera visurum. Res autem mira? Quantò profundiùs in adversam Saturni plagam descendebant, tantò minora visebantur; usque adeò, ut multa, ex iis, qua è Terra contemplari solitus, satis commode distinguebam, jam aegre discernerem. Cumque Ego suspensus, hujus apparentiae causam ab ea rogarem; respondit, Ingens & enorme intervallum, quo ab iis aberamus, sic corpora ista Stellarum ad sensum attenuavisse. Quod si enim, inquit, aegre eas distinguimus è Terra, cùm semidiametro Mundi dumtaxat à nobis absunt; quo pacto eas videre poterimus, per totam caelestis Sidereique expansi diametrum à nobis avulsas? Quod quidem nobis in Terra existentibus non fit; quia cùm Tellus in medio Mundi sita sit, aequaliter undique à Sideribus distans, numquam ampliùs quàm per semidiametrum à nobis auferuntur. Prima itaque ab altera Saturni plaga in oculos incurrit Constellatio, quam Arietis dicunt; una ex duodecim, in quas Zodiaci circulus, qui oblique Aequatorem secat, dispescitur; 22 Stellis conspicua. De qua Aratus, Exin contertis Aries sum cornibus haeret. Quem Zodiacum sit Poëta quidam Anonymus depinxit: Haec plaga, circuitusque ingens, flexusque Deorum Bissenas patit in partes; ac namite lato Digitized by Ge olsiOphiuchus. Aquila. Delphinus. Pegasus. Andromeda. Vranophilus stationem mutat. Enormis Stellarum distantia facit illas non distingut. Constellatio Arietis. Zodiaci descriptio. Signi Ariotis descripAries unde dictus. Solem in signo Arietis creatum esse. Alii putat in Signo Libraecreatum mundum. Discutit Vrania quaestionem. Obliquat sese in Libyen, unde horrida bruma Adventat: secat hinc medium curratus Olympum, Quâ de parte novum spirat ver; inde volutus In Boream, unde aestas flaventia demetit arra. Et paulo post. Quin & bissenis paßim variata figuris Signa vebit, pictoque micat zona aurea textu. Est itaque hoc Arietis Signum, teliquorum Signorum, quae sunt in hac caelesti zonm primum, & quasi Dux; ut solet esse Caper Gregis: de quo eleganter idem Poëta sic cecinit. Primus ab aequali surgit Nepheleius oriu, Ostentatqne auratum Aries de corpore villum; Ingenti latè tergo, atque ingentibus armis, In pedibusque micant ignes: micat igneus ere Fulgor, & ardenti meditatur pralio fronte, Bellator quadrupes: stant fulvo armata metalle Cornua, & Hellaeae apparent restigia dextra. & in Astra referre; Hoc porrò nomine Signum hoc appellari voluerunt Poëcae,

---

Valentin Stansel, Uranophilus caelestis peregrinus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Uranophilus_caelestis_peregrinus.
