Latin
VEL DE ORIGINE
Valerio Faenzi, De montium origine 3
Unproofread scanNot analysed yet
proditur quoque memorię, magna circa illam multitudine piscium fluitante, confestim expirasse, quibus ex ijs cibus fuisset. sic &Pithecusas ferunt ortas: mox in his montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum planitie, in eadem &oppidum haustum profundo, alioque motu terrę stagnum emersisse, &,aliò prouolutis montibus, insulam extitisse Prochytam; nanque &hoc modo insulas rerum natura fecit. Auellit Siciliam Italię, Cyprum Syriae, Euboeam Boeotię, Euboeae Atalantem &Machrin, Besbycum Bithyniae, Leucosiam Sirenum promontorio. CAMILLVS. Quid audio? admiratione digna sunt haec. RODVLPHVS. Terraemotus abstulit insulas mari, terrisque iunxit, Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnasso Aethusam Mindo, Dromiscon &Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promontorio; Hibanda, quondam insula Ionij cC nunc a mari abest stadijs. Siritem Ephesus in mediterranea habet, Derasidas, &Sophoniam vicina ei Magnesia. Epidaurus, &Oricum insidę esse desierunt. CAMILLVS. Qui montes, quę vrbes, hac de causa corruerint, absorptaeque fuerint, si retines memoria, obsecro, narra. RODVLPHVS: Tiberij Caesaris principatu XII. vrbes Asiae vna nocte prostratae sunt. Anaximander Milesius Physicus, vt ciuitatem ac tecta custodirent, Lacaedemonas admonuit; instare enim terraemotum, prouiderat: quod postea rei probauit euentus: quoniam, ut praedixerat, vrbs tota corruit. Taceo Curitem oppidum, Siphilum in Magnesia, &clarissimam vrbem, quae Tantalis vocabatur. Hi vero montes hanc ob causam corruerunt. Cybotus, Epopon, vt supradictum est, Phegium Aethiopiae iugum excelsissimum, seipsum absorbuit: eodem Plinio narrante, L. Marcio Sex. Iulio Coss.