# De montium origine 3

Valerio Faenzi, De montium origine, VEL DE ORIGINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerio-faenzi/de-montium-origine/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/valerio-faenzi/de-montium-origine/3

proditur quoque memorię, magna circa illam multitudine piscium fluitante, confestim expirasse, quibus ex ijs cibus fuisset. sic & Pithecusas ferunt ortas: mox in his montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum planitie, in eadem & oppidum haustum profundo, alioque motu terrę stagnum emersisse, &, aliò prouolutis montibus, insulam extitisse Prochytam; nanque & hoc modo insulas rerum natura fecit. Auellit Siciliam Italię, Cyprum Syriae, Euboeam Boeotię, Euboeae Atalantem & Machrin, Besbycum Bithyniae, Leucosiam Sirenum promontorio. CAMILLVS. Quid audio? admiratione digna sunt haec. RODVLPHVS. Terraemotus abstulit insulas mari, terrisque iunxit, Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnasso Aethusam Mindo, Dromiscon & Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promontorio; Hibanda, quondam insula Ionij cC nunc a mari abest stadijs. Siritem Ephesus in mediterranea habet, Derasidas, & Sophoniam vicina ei Magnesia. Epidaurus, & Oricum insidę esse desierunt. CAMILLVS. Qui montes, quę vrbes, hac de causa corruerint, absorptaeque fuerint, si retines memoria, obsecro, narra. RODVLPHVS: Tiberij Caesaris principatu XII. vrbes Asiae vna nocte prostratae sunt. Anaximander Milesius Physicus, vt ciuitatem ac tecta custodirent, Lacaedemonas admonuit; instare enim terraemotum, prouiderat: quod postea rei probauit euentus: quoniam, ut praedixerat, vrbs tota corruit. Taceo Curitem oppidum, Siphilum in Magnesia, & clarissimam vrbem, quae Tantalis vocabatur. Hi vero montes hanc ob causam corruerunt. Cybotus, Epopon, vt supradictum est, Phegium Aethiopiae iugum excelsissimum, seipsum absorbuit: eodem Plinio narrante, L. Marcio Sex. Iulio Coss.

---

Valerio Faenzi, De montium origine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_montium_origine.
