Latin
VEL DE ORIGINE
Valerio Faenzi, De montium origine 5
Unproofread scanNot analysed yet
nam, si fuerint dura, vel lapidosa, haud facile scindi possunt, verum apparet montes complures lapidosos procul a mari distare. Itidem constat, cauernas sub montibus existere, quae prius non erant ante quàm erecti fuissent: quocirca si absque cauernis terre motus excitari non valent, montes erant antequam facti fuissent. quod nemo rationis compos arbitrabitur. Pręterea, Seneca teste, nullus terrae motus inuenitur occupasse spatium loci, vltra ce milliaria. Sunt autem aliqui montes, multo longius protensi. Amplius, vt ait, Albertus, experimento veterum, &nostrorum recordatione didicimus, in septimo climate, vel circa septimum, rarissime ficri terrae motus, vbi tamen maximi conspiciuntur, vt Riphaei, Alani, Hyperborei, &alij complures. Denique terrę motus quotidie fere in aliqua terrarum parte concitantur, nec tamen vsquam erigitur mons. RODVLPHVS). Hęc argumenta, leuiter considerata, difficultate non carent: quae si diligentius examinata fuerint, facillime soluuntur. nam situs, magnitudinisque proportio, inter eos efficiuntur, cum tremor in terrę partibus fuerit vniformis, vbi terra solida extiterit; sicuti, vento suauiter flate, vndae maris, ordine quodam mouentur admirab ili; nec oportet solum maritima loca molliaque commoueri: quia sępenumero terrae motus alibi fiunt, quamuis frequentius, vbi terra percutitur ab vndis maris, oriantur, in cauernis etiam facilius excitari possimt, licet in locis repletis, atque solidis quandoque fiant. Quantitas vero terrae commotae, vel spatium terrae motus nec Senecę, neque quiquam philosophorum cognita sunt. Qui vero dicunt, in septimo climate nunqua tertae motus accidere, decipiuntur. accidunt quidem, sed rarò, vt docuit Albertus. CAMILLVS. His aqquiesco: sed, quod vltimo loco propositum fuit argumentum, mea quidem sententia caeteris validius est. RODVLPMVIS. Mecum sentis, nec tamen ita efficax est, vt solui non possit, nam Hertule regnante in quadam insula Corinthi, multis spectantibus, quidam mons ob terrae motum exortus est: Eadem cansa in Africa alium collem surrexisse, à fide dignis accepimus. Nec pouca pręterea possent exempla in medium afferri. Ceterum, quoniam de humilioribus montibus non ambigimus; propterea si montium, praecipue sublimium, sit alia causa, inuestigandum est.