Latin · ~8 min
Lines 1.221-1.273
Valerius Flaccus, Argonautica 1.221-273
Not analysed yet
quantus 10 tumidis taurorum e naribus ignis?
tollunt se galeae sulcisque ex omnibus hastae
et iam iamque umeri. quem circum vellera Martem
aspicio? quaenam aligeris secat anguibus auras
caede madens? quos ense ferit? miser eripe parvos,
Aesonide. cerno et thalamos ardere iugales.'
Iamdudum. . . Minyas ambage ducemque
terrificat; sed enim contra Phoebeius Idmon,
non pallore viris, non ullo horrore comarum
terribilis, plenus fatis Phoeboque quieto,
cui genitor tribuit monitu praenoscere divum
omina, seu flammas seu lubrica comminus exta
seu plenum certis interroget aera pennis,
sic sociis Mopsoque canit: 'quantum augur Apollo
flammaque prima docet, praeduri plena laboris
cerno equidem, patiens sed quae ratis omnia vincet.
ingentes durate animae dulcesque parentum
tendite ad amplexus.' lacrimae cecidere canenti,
quod sibi iam clusos invenit in ignibus Argos.
Vix ea fatus erat, iungit cum talia ductor
Aesonius: 'superum quando consulta videtis,
o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)
vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.
non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
suspective doli: deus haec, deus omine dextro
imperat; ipse suo voluit commercia mundo
Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,
quae meminisse iuvet nostrisque nepotibus instent.
hanc vero, socii, venientem litore laeti
dulcibus adloquiis ludoque educite noctem.'
paretur. molli iuvenes funduntur in alga,
conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri
rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
Iamque aderat summo decurrens vertice Chiron
clamantemque patri procul ostendebat Achillen.
ut puer ad notas erectum Pelea voces
vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
adsiluit caraque diu cervice pependit.
ilium nec valido spumantia pocula Baccho
sollicitant veteri nec conspicienda metallo
signa tenent; stupet in ducibus magnumque sonantes
haurit et Herculeo fert comminus ora leoni.
laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati
suspiciensque polum 'placido si currere fluctu
Pelea vultis' ait 'ventosque optare ferentes,
hoc, superi, servate caput. tu cetera, Chiron,
da mihi. te parvus lituos et bella loquentem
miretur; sub te puerilia tela magistro
senator ferat et nostram festinet ad hastam.'
omnibus inde mero calor additus: ire per altum
magna mente volunt. Phrixi promittitur absens
yellus et auratis Argo reditura corymbis.