Latin · ~7 min
Lines 2.451-2.496
Valerius Flaccus, Argonautica 2.451-496
Not analysed yet
Alcides Telamonque comes dum litora blando
anfractu sinuosa legunt, vox accidit aures
flebile succedens, cum fracta remurmurat unda.
attoniti pressere gradum vacuumque secuntur
vocis iter. iam certa sonat, desertaque durae
virgo neci quem non hominum superumque vocabat?
acrius hoc instare viri succurrere certi;
qualiter, implevit gemitu cum taurus acerbo
avia frangentem morsu super alta leonem
terga ferens, coit e sparso concita mapali
agrestum manus et caeco clamore coloni.
constitit Alcides, visuque enisus in alta
rupe truces manicas defectaque virginis ora
cernit et ad primos turgentia lumina flexus;
exanimum veluti multa tamen arte coactum
maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
ductor ait: 'quod, virgo, tibi nomenque genusque,
quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas?'
illa tremens tristique oculos deiecta pudore
'non ego digna malis' inquit; 'suprema parentum
dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
nos Ili felix quondam genus, invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
principio morbi caeloque exacta sereno
temperies, arsere rogis certantibus agri,
cum subitus fragor et fluctus Idaea moventes
cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto
belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus ullis
nec nostro metire mari. primaeva furenti
huic manus amplexus inter planctusque parentum
deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
virgineam damnare animam sortitaque Lethen
corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
verum o iam redeunt Phrygibus si numina tuque
ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
iam cui candentes votivo in gramine pascit
cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam
pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'
auxerat haec locus et facies maestissima capti
litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi
vidit et infectae miseratus flumina Lernae.