Latin · ~7 min
Lines 2.51-2.93
Valerius Flaccus, Argonautica 2.51-93
Not analysed yet
an non experti, subitus cum luce fugata
horruit imbre dies? quantis, pro Iuppiter, austris
restitimus, quanta quotiens et Palladis arte
incassum decimae cecidit tumor arduus undae.
quin agite, o socii; micat immutabile caelum
puraque nec gravido surrexit Cynthia cornu,
nullus in ore rubor, certusque ad talia Titan
integer in fluctus et in uno decidit auro.
adde, quod in noctem venti veloque marique
incumbunt magis et tacitis ratis ocior horis.
atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrat,
quae delapsa polo reficit mare: tantus Orion
iam cadit, irato iam stridet in aequore Perseus:
sed mihi dux, vetitis qui numquam conditus undis
axe nitet serpens septenosque implicat ignes.'
sic ait et certi memorat qui vultus Olympi,
Pleiones Hyadumque locos, quo sidere vibret
Ensis et Actaeus niteat qua luce Bootes.
haec ubi dicta dedit, Cereris tum munere fessas
restituunt vires et parco pectora Baccho.
mox somno cessere; regunt sua sidera puppem.
Iamque sub Eoae dubios Atlantidis ignes
albet ager, motisque truces ab ovilibus ursi
tuta domosque petunt, raras et litus in altum
mittit aves, cum primus equis exegit anhelis
Phoebus Athon mediasque diem dispersit in undas.
certatim remis agitur mare rostraque cursu
prima tremunt, et iam summis Vulcania surgit
Lemnos aquis tibi per varios dilecta labores,
Ignipotens; nec te furiis et crimine matrum
terra fugat meritique piget meminisse prioris.
Tempore quo primum fremitus insurgere opertos
caelicolum et regni sensit novitate tumentes
Iuppiter aetheriae nec stare silentia pacis,
Iunonem volucri primam suspendit Olympo
horrendum chaos ostendens poenamque barathri.
mox etiam pavidae temptantem vincula matris
solvere praerupti Vulcanum vertice caeli
devolvit; ruit ille polo noctemque diemque
turbinis in morem, Lemni cum litore tandem
insonuit. vox inde repens ut perculit urbem,
adclinem scopulo inveniunt miserentque foventque
alternos aegro cunctantem poplite gressus.