Latin · ~7 min
Lines 2.584-2.626
Valerius Flaccus, Argonautica 2.584-626
Not analysed yet
inde ubi iam medii tenuere silentia ponti
stridentesque iuvant aurae, Phrixea subibant
aequora et angustas quondam sine nomine fauces.
ecce autem prima volucrem sub luce dehiscens
terruit unda ratem, vittataque constitit Helle,
iam Panopes Thetidisque soror, iamque aurea laeva
sceptra tenens. dum sternit aquas, proceresque ducemque
aspicit et placidis compellat lasona dictis:
'te quoque ab Haemoniis ignota per aequora terris
regna infesta domus fatisque simillima nostris
fata ferunt; iterum Aeolios Fortuna nepotes
spargit, et infelix Scythicum gens quaeritis amnem.
vasta super tellus, longum (ne defice coeptis)
aequor, et ipse procul, verum dabit ostia Phasis.
hic nemus arcanum geminaeque virentibus arae
stant tumulis; hic prima pia sollemnia Phrixo
ferte manu cinerique, precor, mea reddite dicta:
non ego per Stygiae quod rere silentia ripae,
frater, agor; frustra vacui scrutaris Averni,
care, vias; neque enim scopulis me et fluctibus actam
frangit hiems: celeri extemplo subiere ruentem
Cymothoe Glaucusque manu; pater ipse profundi
has etiam sedes, haec numine tradidit aequo
regna nec Inois noster sinus invidet undis.'
dixerat et maestos tranquilla sub aequora vultus
cum gemitu tulit, ut patrii rediere dolores.
tum pelago vina invergens dux talibus infit:
'undarum decus et gentis, Cretheia virgo,
pande viam cursuque tuos age, diva, secundo',
immittitque ratem mediasque intervolat urbes,
qua brevibus furit aestus aquis Asiamque prementem
effugit abruptis Europa immanior oris.
has etiam terras consertaque gentibus arva
sic pelago pulsante, reor, Neptunia quondam
cuspis et adversi longus labor abscidit aevi,
ut Siculum Libycumque latus, stupuitque fragore
Ianus et occiduis regnator montibus Atlans.
iam iuga Percotes Pariumque infame fragosis
exsuperant Pityamque vadis, transmissaque puppi
Lampsacus, Ogygii quam nec trieterica Bacchi
sacra neque arcanis Phrygius furor invehit antris,
sed suus in Venerem raptat deus. illius aras
urbe super celsique vident velamina templi.