Latin · ~7 min
Lines 3.679-3.718
Valerius Flaccus, Argonautica 3.679-718
Not analysed yet
vos, quibus et virtus et spes in limine primo,
tendite, dum rerum patiens calor et rude membris
robur inest; nec enim solis dare funera Colchis
sit satis et tota pelagus lustrasse iuventa.
spes mihi quae tali potuit longissima casu
esse fuit; quiscumque virum perquirere silvis
egit amor; loca vociferans non ulla reliqui.
nunc quoque, dum vario nutat sententia motu,
cernere devexis redeuntem montibus opto.
sat lacrimis comitique datum, quem sortibus aevi
crede vel in mediae raptum tibi sanguine pugnae.'
Talibus Oenides urget; simul incita dictis
heroum manus. ante omnes Argoa iubebat
vincla rapi Calais. furias miratur ovantum
Aeacides, multusque viri cunctantia corda
fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis
abneget et celsi maerens petat ardua montis.
non tamen et gemitus et inanes desinit iras
fundere. 'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeis
iste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.
non hi tum flatus, non ista superbia dictis,
litore cum patrio, iam vela petentibus austris,
cunctus ad Alciden versus favor: ipse iuvaret,
ipse ducis curas meritosque subiret honores.
iamne animis, iam gente pares, atque inclita vulgi
dextera? nulla fides, nulli super Hercule fletus?
nunc Porthaonides, nunc dux mihi Thracia proles? ,
aspera nunc pavidos contra ruit agna leones?
bane ego magnanimi spolium Didymaonis hastam,
quae neque iam frondes virides nee proferet umbras,
ut semel est evulsa iugis ac matre perempta
fida ministeria et duras obit horrida pugnas,
testor et hoc omni, ductor, tibi numine firmo:
saepe metu, saepe in tenui discrimine rerum
Herculeas iam serus opes spretique vocabis
arma viri, nec nos tumida haec tum dicta iuvabunt.'
Talibus Aeacides socios terroribus urgens
inlacrimat multaque comas deformat harena.
fata trahunt, raptusque virum certamine ductor
ibat et optenta mulcebat lumina palla.