Latin · ~8 min
Lines 4.170-4.213
Valerius Flaccus, Argonautica 4.170-213
Not analysed yet
spes tamen, his fando si nuntius extitit oris
et Mariandynum patrias penetravit ad urbes,
unde genus fraterque viro —sed et ille quierit
oro nec vanis cladem Lycus augeat armis.'
Haec ubi non ulla iuvenes formidine moti
accipiunt, videt et dura sic pergere mente,
terga sequi properosque iubet coniungere gressus.
litore in extremo spelunca apparuit ingens,
arboribus super et dorso contecta minanti,
non quae dona deum, non quae trahat aetheris ignem,
infelix domus et sonitu tremibunda profundi.
at varii pro rupe metus: hic trunca rotatis
bracchia rapta viris strictoque immortua caestu,
ossaque taetra situ et capitum maestissimus ordo.
respicias quibus adverso sub vulnere nulla
iam facies nec nomen erat; media ipsius arma
sacra metu magnique aris imposta parentis.
hospitis hic primum monitus rediere Dymantis,
et pavor et monstri subiit absentis imago,
atque oculos cuncti inter se tenuere silentes,
done sidereo Pollux interritus ore
'te tamen, hac quicumque es' ait 'formidine, faxo
iam tua silva ferat, modo sint tibi sanguis et artus.'
omnibus idem animus forti decernere pugna,
exoptantque virum contraque occurrere poscunt.
qualiter ignotis spumantem funditus amnem
…
pandit iter, mox omne pecus formidine pulsa
pone subit iamque et mediis praecedit ab undis.
At procul e silvis sese gregibusque ferebat
saevos in antra gigans. quem nec sua turba tuendo
it taciti secura metus. mortalia nusquam
signa manent; instar scopuli, qui montibus altis
summus abit longeque iugo stat solus ab omni.
devolat inde furens, nec quo via curve profecti
nec genus ante rogat, sed tali protonat ira:
'incipite, o iuvenes. etenim fiducia, credo,
huc tulit auditas et sponte lacessitis oras.
sin errore viae necdum mens gnara locorum,
Neptuni domus haec, egomet Neptunia proles.
hie mihi lex caestus adversaque tollere contra
bracchia. sic ingens Asiae plaga quique per arcton
dexter et in laevum pontus iacet haec mea visit
hospitia; hoc cuncti remeant certamine reges.