Latin · ~7 min
Lines 4.433-4.475
Valerius Flaccus, Argonautica 4.433-475
Not analysed yet
ergo ubi iam Minyas certamque accedere Phineus
sentit opem, primas baculo defertur ad undas
vestigatque ratem atque oculos attollit inanes.
tune tenuem spirans animam 'salve o mihi longum
exspectata manus nostrisque' ait 'agnita votis.
novimus et divis geniti quibus et via iussos
quae ferat ac vestri rebar sic tempora cursus
proxima quaeque legens, quantum Vulcania Lemnos
traxerit, infelix tulerit quae Cyzicus arma.
sensi et Bebrycio supremam in litore pugnam
iam propior iamque hoc animam solamine mulcens.
non ego nunc, magno quod cretus Agenore Phineus,
aut memorem, mea quod vates insedit Apollo
pectora; praesentis potius miserescite fati.
nec mihi diversis erratum casibus orbem
amissas aut flere domos aut dulcia tempus
lumina; consuetis serum est ex ordine fatis
ingemere. Harpyiae semper mea pabula servant,
fallere quas nusquam misero locus: ilicet omnes
deveniunt niger intorto ceu turbine nimbus,
iamque alis procul et sonitu mihi nota Celaeno;
diripiunt verruntque dapes foedataque turbant
pocula, saevit odor surgitque miserrima pugna,
parque mihi monstrisque fames. sprevere quod omnes
pollueruntque manu quodque unguibus excidit atris
has mihi fert in luce moras. nec rumpere fata
morte licet; trahitur victu crudelis egestas.
sed vos o servate precor, praedicta deorum
si non falsa mihi, vos finem imponite poenis.
nempe adsunt, qui monstra fugent, Aquilonia proles
non externa mihi; nam rex ego divitis Hebri
iunctaque vestra meo quondam Cleopatra cubili.'
Nomen ad Actaeae Calais Zetesque sororis
prosiliunt, Zetesque prior 'quem cernimus?' inquit.
'tune ille Odrysiae Phineus rex inclitus orae?
tu Phoebi comes et nostro dilecte parenti?
o ubi nunc regni generisque ubi gloria? quam te
exedit labor et miseris festina senectus.
quin age, mitte preces; namque est tibi nostra voluntas,
si non ira deum vel si placabilis urget.'
sustulit hic geminas Phineus ad sidera palmas
'te'que ait, 'invisum quae nunc premis, ira Tonantis,
ante precor, nostrae tandem iam parce senectae;