Latin · ~7 min
Lines 4.567-4.609
Valerius Flaccus, Argonautica 4.567-609
Not analysed yet
di tibi progresso propius, di forsitan ipsi
auxilium mentemque dabunt. ast ipse iuvare
ausa quibus monitis possim tua? quippe per altum
tenditis, unde procul venti, procul unde volucres,
et pater ipse maris pavidas detorquet habenas.
siqua brevis scopulis fieret mora, si semel orsis
ulla quies, fuga tune medio speranda recursu:
vix repetunt primae celeres confinia terrae,
iamque alio clamore ruont, omnisque tenetur
pontus et infestis anceps cum montibus errat.
verum animo redit illa meo sors cognita divum
(fabor enim nec spe dubios solabor inani):
cum mihi Tartareas saevo clangore volucres
protulit ira Iovis, vox haec simul excidit auris:
"ne vanas impende preces finemque malorum
expete, Agenoride; pontum penetraverit ulla
cum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,
tune sperare modum poenae veniamque licebit."
sic deus. aut vobis ergo fera saxa patescunt
aut mea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.
verum inter medias dabitur si currere cautes
(certe digna manus) vacuumque exibis in aequor,
proxima regna Lyci, remeat qui victor ab oris
Bebryciis. toto non ullus litore Ponti
mitior. hic lecto comitum de robore siquem
perculerit vicina lues, ne defice casus
praedicti memor atque animos accinge futuris.
illic pestiferas subter iuga concava torquet
alter aquas Acheron vastoque exundat hiatu
fumeus et saeva sequitur caligine campos.
linque gravem fluvium et miseris sua fata colonis:
sic quoque non uno dabitur transcurrere luctu.
quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin,
quid memorem, quas Iris aquas aut torqueat Ancon?
proxima Thermodon hinc iam secat arva, memento:
inclita Amazonidum magnoque exorta Gradivo
gens ibi; femineas nee tu nunc crede catervas,
sed qualis, sed quanta viris insultat Enyo
divaque Gorgonei gestatrix innuba monstri.
ne tibi tunc horrenda rapax ad litora puppem
ventus agat, ludo volitans cum turma superbo
pulvereis exultat equis ululataque tellus
intremit et pugnas mota pater incitat basta.