Latin · ~7 min
Lines 5.316-5.357
Valerius Flaccus, Argonautica 5.316-357
Not analysed yet
nec pelagi nos mille viae nec fama fefellit
Soligenam Aeeten media regnare sub arcto.
ergo ubi lux altum sparget mare, tecta petenda
urbis et ignoti mens experienda tyranni.
adnuet ipse, reor, neque inexorabile certe
quod petimus. sin vero preces et dicta superbus
respuerit, iam nunc animos firmate repulsae,
quaque via patriis referamus vellera terris,
stet potius: rebus semper pudor absit in artis.'
dixerat et Scythicam qui se comitentur ad urbem
sorte petit, numeroque novem ducuntur ab omni.
inde viam qua Circaei plaga proxima campi
corripiunt regemque petunt iam luce reducta.
Forte deum variis per noctem territa monstris
senserat ut pulsas tandem Medea tenebras,
rapta toris primi iubar ad placabile Phoebi
ibat et horrendas lustrantia flumina noctes.
namque soporatos tacitis in sedibus artus
dum premit alta quies nullaeque in virgine curae,
visa pavens castis Hecates excedere lucis;
dumque pii petit ora patris, stetit arduus inter
pontus, et ingenti circum stupefacta profundo,
fratre tamen conante sequi. mox stare paventes
viderat intenta pueros nece seque trementum
spargere caede manus et lumina rumpere fletu.
his turbata minis fluvios ripamque petebat
phasidis aequali Scythidum comitante caterva.
florea per verni qualis iuga duxit Hymetti
aut Sicula sub rupe choros hinc gressibus haerens
Pallados hinc carae Proserpina iuncta Dianae,
altior ac nulla comitum certante, prius quam
palluit et viso pulsus decor omnis Averno:
talis et in vittis geminae cum lumine taedae
Colchis erat nondum miseros exosa parentes.
ut procul extremi gelidis a fluminis undis
prima viros tacito vidit procedere passu,
substitit ac maesto nutricem adfata timore est:
'quae manus haec, certo ceu me petat agmine, mater,
advenit haud armis, haud umquam cognita cultu?
quaere fugam, precor, et tutos circumspice saltus.'
audit virginei custos grandaeva pudoris
Henioche, cultus primi cui creditus aevi;