Latin · ~8 min
Lines 5.490-5.531
Valerius Flaccus, Argonautica 5.490-531
Not analysed yet
hic sibi me auratae pecudis quiscumque periclis
exuvias perferre iubet. tibi gratia nostri
sit, precor, haec meritique locus, quod iussa recepi
teque alium, quam quem Pelias speratque cupitque,
promisi et meliora tuae mihi foedera dextrae.
si petere hoc saevi statuissem sanguine belli,
Ossa dabat Pindusque rates quotque ante secuti
inde nec audacem Bacchum nec Persea reges.
sed me nuda fides sanctique potentia iusti
huc tulit ac medii sociatrix gratia Phrixi
iamque tibi nostra genti de stirpe nepotes.
nec tamen aut Phrygios reges aut arva furentis
Bebryciae spernendus adi: seu fraude petivit
seu quis honore meos, sua reddita dona deumque
nos genus atque ratem magnae sensere Minervae.
vix tandem longis quaesitam Colchida votis
contigimus, qualemque dabat te fama videmus
tu modo ne claros Minyis invideris actus.
non aliena peto terrisve indebita nostris,
siquis et in precibus vero locus, atque ea Phrixo
crede dari, Phrixum ad patrios ea ferre penates.
munera tu contra victum mihi vecta per aequor
accipe Taenarii chlamydem de sanguine aeni
frenaque et accinctum gemmis fulgentibus ensem:
hoc patrium decus, haec materni texta laboris,
his Lapithes adsuerat eques. da iungere dona,
da Scythicas sociare domos. sciat effera regis
ira mei, quem te horrifero sortitus in axe
Caucasus atque tuis quantum mitescat habenis.'
Talibus orantem vultu gravis ille minaci
iamdudum fremit et furiis ignescit opertis.
ceu tumet atque imo sub gurgite concipit austros
unda silens, trahit ex alto sic barbarus iras
et nunc ausa viri, nunc heu sua prodita Grais
regna fremit, quin et facili sibi mente receptum
iam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores,
nunc quassat caput ac iuvenis spes ridet inanes,
quid vesanus agat, quod vellera poscat ab angue.
urit et antiquae memorem vox praescia sortis,
cur simul aut Persen illinc sibi moverit aut hinc
Thessalicam Fortuna ratem; num debitus ista
finis agat saevaeque petant iam vellera Parcae.