Latin · ~8 min
Lines 6.449-6.494
Valerius Flaccus, Argonautica 6.449-494
Not analysed yet
ergo opibus magicis et virginitate tremendam
Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo.
non aliam tauris videt et nascentibus armis
quippe parem nec quae medio stet in agmine flammae:
nullum mente nefas, nullos horrescere visus.
quid si caecus amor saevusque accesserit ignis?
hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis
tecta petit. visa iamdudum prosilit altis
diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.
ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictis
adgreditur veros metuens aperire timores.
'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas
nunc' ait; 'hoc etiam magis adnue vera fatenti.
durus ut Argolicis Tirynthius exulat oris,
mens mihi non eadem Iovis atque adversa voluntas,
nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.
da, precor, artificis blanda adspiramina formae
ornatusque tuos terra caeloque potentes.'
sensit diva dolos iam pridem sponte requirens
Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi.
tum vero optatis potitur, nec passa precari
ulterius dedit acre decus fecundaque monstris
cingula, non pietas quibus aut custodia famae,
non pudor, at contra levis et festina cupido
adfatusque mali dulcisque labantibus error
et metus et demens alieni cura pericli.
'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum
cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes.'
Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,
atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
Chalciopen imitata sono formaque sororem.
fulsit ab invita numen procul, et pavor artus
protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit
'advenisse, soror, nec nostro sola parenti
scis socias iunxisse manus? at cetera muros
turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,
tu thalamis ignava sedes, tu sola paterna
fixa domo? tales quando tibi cernere reges?'
illa nihil contra; nec enim dea passa manumque
implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
ducitur infelix ad moenia summa futuri
nescia virgo mali et falsae commissa sorori:
lilia per vernos lucent velut alba colores
praecipue, quis vita brevis totusque parumper
floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.