Latin · ~7 min
Lines 7.43-7.82
Valerius Flaccus, Argonautica 7.43-82
Not analysed yet
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
exulibus? meque ante alios sic spreverit una,
una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?
ipsum offerre meos, ipsum iam pandere lucos
imperet et nullo dignetur vincere bello?
cur age non templis sacrata avellere dona
omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes
esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?
scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.
ante meus caesa descendet Caucasus umbra
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
aut ego cum vittis statui feralibus Hellen
si tamen his aliter perstas non cedere terris,
teque pudor cassi reditus movet, ac latet una
nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor
quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbem longis iacet horridus annis
campus et ardentes ac me quoque vomere presso,
me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus
luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,
quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
consiliis nox una satis, tecumque retracta
cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
robore, praedicti venies in rura laboris.
ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis
involvi flammisque velim, durare parumper
an magis, everso iacias dum semina campo,
ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
miles et armata florescant pube novales.'
Filia prima trucis vocem mirata tyranni
haesit et ad iuvenem pallentia rettulit ora
contremuitque metu, ne nescius audeat hospes
seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror
ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.