Latin
Lines 1.127-1.174
Valerius Flaccus, Liber Octavus 1.127-174
Not analysed yet
ut vero sociis, qui tunc praedicta tenebant
ostia, per longas apparuit aureus umbras,
clamor ab Haemonio surgit grege. se quoque gaudens
promovet ad primas iuveni ratis obvia ripas.
praecipites agit ille gradus atque aurea misit
terga prius, mox attonita cum virgine puppem
insilit ac rapta victor consistit in hasta.
Interea patrias saevus venit horror ad aures
fata domus luctumque ferens fraudemque fugamque
virginis. hinc subitis infelix frater in armis,
urbs etiam mox tota coit, volat ipse senectae
immemor Aeetes, complentur litora bello
nequiquam, fugit immissis iam puppis habenis.
Mater adhuc ambas tendebat in aequora palmas
et soror atque omnes aliae matresque nurusque
Colchides aequalesque tibi, Medea, puellae.
exstat sola parens impletque ululatibus auras:
'siste fugam, medio refer huc ex aequore puppem,
nata, potes! quo' clamat 'abis? hic turba tuorum
omnis et iratus nondum pater, haec tua tellus
sceptraque: quid terris solam te credis Achaeis?
quis locus Inachias inter tibi, barbara, natas?
istane vota domus exspectatique hymenaei?
hunc petii grandaeva diem? vellem unguibus uncis
ut volucris possem praedonis in ipsius ora
ire ratemque supra claroque reposcere cantu
quam genui. Albano fuit haec promissa tyranno,
non tibi; nil tecum miseri pepigere parentes,
Aesonide, non hoc Pelias evadere furto
te iubet aut ullas Colchis abducere natas:
vellus habe et nostris siquid super accipe templis!
sed quid ego quemquam immeritis incuso querellis?
ipsa fugit tantoque (nefas) ipsa ardet amore.
hoc erat, infelix, redeunt nam singula menti,
ex quo [to] Thessalici subierunt ~nam singula~
quod nullae te, nata, dapes, non ulla iuvabant
tempora. non ullus tibi tum color aegraque verba
errantesque genae atque alieno gaudia vultu
semper erant. cur tanta mihi non prodita pestis,
ut gener Aesonides nostra consideret aula
nec talem paterere fugam, commune fuisset
aut certe nunc omne nefas iremus et ambae
in quascumque vias? pariter petiisse iuvaret
Thessaliam et saevi, quaecumque est, hospitis urbem.'
sic genetrix similique implet soror omnia questu
exululans, famulae pariter clamore supremo
in vacuos dant verba notos dominamque reclamant
nomine; te venti procul et tua fata ferebant.