# Liber Octavus 1.349-391

Valerius Flaccus, Liber Octavus, Lines 1.349-1.391. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-octavus/1.349

vos modo vel solum hoc, fluctus, expellite corpus:
non te, Aeeta pater, generi aut, Sol magne, pudebit.
fallor, an hos nobis magico nunc carmine ventos
ipsa movet diraque levat maria ardua lingua
atque iterum Aesonides, iterum defenditur arte
qua solet? haud illi cantus et futile murmur
proderit. ite, rates, et frangite virginis undam!'
dixit et intortis socio cum milite remis
prosilit. at fluctu puppis labefacta reverso
solvitur effunditque viros ipsumque minantem
tunc quoque et elata quaerentem litora dextra.
ibat et arma ferens et strictum naufragus ensem
incipit et remos et quaerere transtra solutae
sparsa ratis maestas<que> altis intendere voces
puppibus. ast inter tantos succurrere fluctus
nulla potest aut ille sequi quotiensque propinquat
tunc alius rursus dirimit mare. iam tamen errat
iamque abiit fundoque iterum violentus ab imo
erigitur, sed fluctus adest magnoque sub altis
turbine figit aquis et tandem virgine cessit.
Absyrtus visu maeret defixus acerbo:
heu quid agat? qua vi portus et prima capessat
ostia, qua possit Minyas invadere clausos,
quos videt agnoscitque fremens? maria obvia contra
saevaque pugnat hiems totusque in vertice pontus.
abscessit tandem vanaque recedit ab ira
et tanta de clade ratis. latus inde sinistrum
adversamque procul Peuces defertur in oram
cum sociis, gemino nam scinditur insula flexu
Danuvii. hac dudum Minyas Pagasaea<que> puppis
in statione manent, illinc Aeetius heros
obsidet adversa tentoria Thessala classe
impatiens pugnaeque datur non ulla potestas.
noctes atque dies vastis mare fluctibus inter
perfurit, expediant donec Iunonia sese
consilia atque aliquem bello ferat anxia finem.
At Minyae tanti reputantes ultima belli
urgent et precibus cuncti fremituque fatigant
Aesoniden: quid se externa pro virgine clausos
obiciat quidve illa pati discrimina cogat?
respiceret pluresque animas maioraque fata
tot comitum, qui non furiis nec amore nefando
per freta, sed sola sese virtute sequantur.

---

Valerius Flaccus, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus8.html.
